NOTGERUS vel NOTKERUS

NOTGERUS vel NOTKERUS
NOTGERUS, vel NOTKERUS
Episcopus Leodiensis, post Ewrardum, A. C. 972. urbi exornandae intentus, secundi fundatoris elogium meruit. Scripsit vitam S. Landoaldi, Presbyteri, etc. Alberic. in Chron. Voss. de Hist. Lat. l. 2. c. 41. Valer. Andr. Biblioth. Belg. Miraeus, in Fast. Belg. Item, tres Monachi Sancto Gallenses: quorum primus, Balbulus dictus, saeculô 10. scripsie Martyrologium, et vitas SS. quorundam. Alter, cognomine Piperis granum, pietate et doctrinâ illustris fuit. Tertius, dictus Physicus, postea Abbas factus est. Eckerard. in vita Notkeri Balbuli Iesse. Metzleser. l. de illustr. Vir. S. Gall. Canis. in Nov. antiq. Lect. Voss. de Hist. Lat. l. 3. c. 5. Claruit Notgerus Abbas Monasterii S. Galli, A. C. 845. Principatu Lotharii, Ludovici Pii filii; Inventor, ut creditur, Sequentiarum, quas Papa Nicolaus. I. ad Missas decantari iussit. Eius inter alia celebratur liber de Musica ac Symphonia. Ger. Ioh. Voss. de Scient. Mathem. c. 60. § 4. Vide quoque Stumpsium in Chron Helv.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”